Liber Genesis*

Caput 4: Versus 12

Cum operatus,etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judaeus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quae habent occultam virtutem intelligendae gratiae Dei, sed non dant Judaeis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judaei crucifigendo sunt operati.Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram:quem quia negaverunt, justificati non sunt.Vagus et profugus,etc.ISID.Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX:gemens et tremens.Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris.Major est iniquitas mea,etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.
(* Traductions européennes)